- THESMOTHETAE
- THESMOTHETAEinter praecipuos Atheniensium Magistratus, numerô sex erant: e Novemvitis illis annuis, de quibus supra. Horum enim unus Archon dicebatur, et signabat Fastos; alter Rex, qui sacra curabat; tertius Polemarchus, cui belli commissa cura; reliqui sex Thesmothet et nuncupati, Legum ferendarum rationem habebant, Pollux, l. 8. c. 9. Et quidem, antequam hi Magistratum capesserent, in eorum vitam inquirebatur, idque prius apud Quingentorum Senatum, deinde apud Iudices; fiebatque The smothetarum ἀνάκρισις hôc modô, Α᾿θηναῖοί εἰϚιν ἑκατέρωθεν, καὶ τῶ δήμων πόθεν Καὶ εἰ Α᾿πόλλων ἐςὶν αὐτοῖς Πατρῷος καὶ Ζεὺς Ε῾ρκεῖος καὶ εἰ τοὺς γονέας ιεὖ ποιοῦσι καὶ εἰ ἐςρατεύντο καὶ εἰ τὸ τίμημά ἐςιν αὐτοῖς, Idem loc. cit. Quod ad omnes Novemviros trahit Demosthenes ἐν τῇ τῶ ἐννέα Α᾿ρχοντων ἀνακρίσει. Ne quis vero Thesmothetis iniurius esset, Lege cantum: Ε᾿ὰν Θεσμοθέτην ἢ Α᾿ρχοντα ἐςεφανωμένον, ἤ τινα τοιούτων, οἷς ἀν ἡ πόλις τινὰ ἄδειαν, ἢ ςεφανοφορίαν, ἤ τινα τιμην`, δῶ ὑβρίσῃ τις, ἢ πατάξῃ, ἢ κακῶς ἐίωῃ, ἄτιμος ἔς καθάπαξ, Si quis Thesmothetam aut Archontem coronatum, aut aliquem eorum, quibus civitas aut immunitatem aliquam, aut coronam ferre, aut honorem aliquem concessit, contumeliâ affecerit, aut pulsaverit, aut maledixerit, ignominiosus esto, apud Deosthenem in Midiana. Differebant autem hi Thesmothetoe; a Nomothetis, quorum quidam a Senatu Quingentorum e singulis Tribubus singuli eligebantur, Thesmothetoe quoque dicti, Scholiastae Aristophanis; Alii, proprie Nomothetoe appellati, unus et mille legebantur: Quortum hi posteriores Leges novas a prioribus scriptas et publice propositas debebant δοκιμὰζειν καὶ κυροῦν suô calculô, vel ἀποχειροτονεῖν et ἀποδοκιμάζειν. Vide supra, ubi de Legibus. Cum vero fieri non posset. quin obreqperent Leges aliae aliis conttariae, aut quae ratae non essent inter ratas, qut de una te plures: hinc Thesmothetoe quotannis in publico Tabulario convenientes in Leges inquirebant et cum cura videbant, utrum Lex ulla alteri contraria obtineret, aut quae rata non esset: aut an plures essent scriptae una eademque de re. Quod si quam huiusmodi deprehendissent, descriptam in tabella ad Eponymorum statuas proponebant, Prytaneisque contione habitâ Nomothetas designabant, et Prodrorum Epistates, populô in suffragia missô de legibus, quae vel abrogandae vel tatae habendae essent, procutabat: ex Lege, cuius meninit Aeschines, Orat. Controe Ctesiphontem. Vocat domum, in qua conveniebant, τὸν οἷκον ἐν ὧ οἱ δημόσιοι χάρται ἔκειντο, Ulpianus, in Demost. Orat. de Corona. Apud cosdem dicas metallicas consuevisse scribi, diximus supra, ubi de Metallis. Vide Sam. Petitu, Comm. in LL. Atticas l. 2. tit. 1. et l. 3. tit. 2.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.